Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 360


6. Praeterea, quando anima retrahitur a motibus exterioribus circa corpus, ut
in somno, quorumdam futurorum praecognitionem accipit: non enim omnino
negandum est divinationem fieri in somniis, ut dicit Philosophus.
Sed daemones circa regimen corporis non occupantur. Ergo videtur quod
futurorum cognitionem et habere, et aliis conferre possint.
Solutio
Respondeo dicendum, quod futurorum quaedam sunt determinata in suis causis,
quaedam vero non habent causas determinatas, sicut quae sunt ad utrumlibet.
Quilibet autem effectus, secundum quod in causa sua determinatur, in ea
potest cognosci. Si enim determinatur in ea ut ex qua necessario contingat, certitudinarie
cognoscetur; sicut sunt ea quae circa motum caeli accidunt, ut ortus
et occasus, et eclipses, et coniunctiones luminarium: quae omnia multo melius
daemones sciunt per species causarum innatas, quam astrologus per artem. Si
autem determinentur in causis ut ex quibus frequenter contingant, cum potestate
tamen deficiendi in minori parte propter impedimentum ex parte agentis, vel
ex parte recipientis actionem; eorum praecognitio non certitudinalis, sed
coniecturalis haberi potest; et hoc modo astrologus praedicit quaedam futura
quae consequuntur ex motibus caeli in istis inferioribus, quae tamen impediri
possunt propter defectum inferiorum causarum; et haec praecognitio tanto
magis ad certitudinem accedit, quanto ad unum effectum plures causae concurrentes
cognoscuntur, et quanto virtus causae melius scitur; unde daemones subtilissimi
sunt in talium futurorum praecognitione. Sed ea quae non habent causas
determinatas, ut quae sunt ad utrumlibet, vel in minori parte, non possunt
cognosci in causis suis, sed in seipsis tantum, ut praesentia sunt:
unde eorum praecognitio solius Dei est, cui ab aeterno praesentia sunt, et cui
Deus revelare voluerit: et talium futurorum cognitionem nec homines nec daemones
habere possunt, nisi revelatione supernorum spirituum. Ea vero quae
ipsi daemones praecognoscunt, revelare possunt, non quidem obiiciendo se animae

Torna all'inizio