Guido Faba: Ars dictaminis

298


«Incipit liber Horatii», sicut per talem titulum scimus
nomen auctoris, ita per talem salutationem, tamquam per
titulum dictum cognoscimus cuius sit epistola, et cui mittatur.
Vel salutatio est quoddam ineffabile gaudium mentis, quod
aliqua voce vel actu exprimi non potest, eo tamen animus movetur
ad optandam salutem alicui per verba tertie persone, quod
ideo contingit, quia epistola mittitur inter absentes tamquam inter
presentes. Et dicitur salutatio quasi salutis optatio , nam
illum salutamus, quem sanum esse cupimus.
VI.
De his que considerantur in salutationibus.
In salutatione semper ista considerentur: que sit persona
mittentis, que recipientis, et qui vel quale sit illud quod mittitur
et optatur; quia non debet salutatio a qualitate vel statu
personarum discedere vel discrepare, sed earum merita distinguere
et dignitatem, condicionem, subiectionem, ordinem,
parentelam, dilectionem, professionem, gentem vel patriam designare:
et sic adiectiva circumscribere quod singula suum locum
teneant sortita decenter: et si ille cui scribitur litteratus fuerit
de litteratura; si honestus, de honestate; si strenuus miles, de
strenuitate et fortitudine; si nobilis, de nobilitate; si eloquens
et legalis, [et] de ipso laudetur: si fidelis, sapiens et virtuosus,
de fide commendari debeat et sapientia pariter et virtute,
ut videre poteritis in salutationibus infrascriptis.
VII.
De propria commendatione tollenda.
Item nota quod in salutatione non debent poni nomina
que pertineant ad laudem mittentis sed tantum recipientis,
cum scriptura testetur « Os alienum te commendet, non
tuum
», et in alio loco dicat « Omnis laus in proprio ore
sordescit
».

Torna all'inizio