liberatio provenire, si vestre circumspectionis industria interposuerit efficaciter partes suas. Quia
vero, sicut audivimus, nos inter vestros annumeratis amicos, amica sinceritate consulimus et, quoniam
honori domini regis et vestro credimus expedire, rogamus, quatenus ad liberationem predicti
comitis detis tam opem quam operam efficacem. Et quidem, si de bonis illius placeant aliqua excellentie
regie, prefatus comes, ut dicitur, non negabit, et poterit cum minori confusione dimitti vel
sue restitui libertati. Cum enim sibi et progenitoribus domini regis probata fide servierit, non decet,
ut sic in senectute frangatur, qui adolescens et iuvenis circa regum obsequia firmus stetit. Ad hec,
cum tranquillus regni status de manu vestra queratur, circumspectio vestra provideat, ut viri ecclesiastici,
nobiles et alii de regno Anglorum ea mansuetudine et benignitate tractentur, quod augeatur
in rege clementia et crescat devotio in subiectis. Illud autem, si placet, a memoria vestra non excidat,
quod rigor, dum nimis exasperat, interdum rebellionis aliquid ingerit et aliquando multum desperationis
inducit. Hec autem, que scripsimus, de corde puro et fide non ficta procedunt, cum domino
regi Anglie simus, quantum cum Deo possumus, debitores.
III 33
Inter alios imperii principes clare memorie pater vester specialem dilectionem ad nos habuit et nos
ad ipsum, et parati sumus continuare in filio, quod inceptum est in parente. Unde pro dono petimus,
ut sic exhibeatis vos in hiis, que Dei sunt, quod deceat nos utilitatum vestrarum esse ministros.
III 34
Humilitatis et devotionis vestre signa et argumenta mente memori retinemus, de quibus poteritis et
Deum habere propitium et nos debitores et retributores pro posse. Credatis igitur firmiter et nullatenus
dubitetis, quod iuris vestri non sumus immemores et, quantum divina misericordia nobis
dederit, oblivioni impensam iam gratiam non trademus.
III 35
Quia sunt libera labia diligentis, libere loquor, ut diligo. Est, qui murmuret, est, qui detrahat, est,
qui calumpnietur actibus vestris, si poterit, precipue hiis diebus, cum defecerit, prout Domino placuit,
vobis hostis. Desideratur quidem a talibus, ut egrediatur a vobis aliquid durum, quod retorqueri
|
|