vel quem ingentis ausi postmodum non peniteat, si Panormum  
laudibus extollere et eius gloriam verbis equare contendat? Quia  
vero semel conceptum verbum intra pectoris claustra continere  
non possum, temptabo facultate qua valeo pauca de laude ipsius  
breviter succincteque perstringere, ut ex hoc ipso appareat quanta  
sit lamentatione deflenda, quanta fuerit dotibus gloriosa. 
Hec ergo civitas in plano sita, maris ex uno latere crebris  
insultibus fatigatur, cuius tamen fluctibus retundendis Vetus palatium, 
quod dicitur Maris castellum, murosque multa turrium 
densitate munitos opponit. Alterius vero lateris partem oppositam 
palatium Novum insedit, mira ex quadris lapidibus  
diligentia, miro labore constructum, exterius quidem spatiosis murorum 
anfractibus circonclusum, interius vero multo gemmarum  
aurique splendore conspicuum; hinc habens turrim Pisanam thesaurorum 
custodie deputatam, illinc turrim Grecam ei civitatis  
partique Kemonia dicitur imminentem. Medium vero locum  
pars illa palatii que Ioharia nuncupatur, plurimum habens decoris, 
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
 
  |