Catillones  appellabant antiqui gulosos.  
 Catillatio  grave obprobrium hominibus generosis obiciebatur,  
si qui provincias amicas populi Romani expoliassent.  
 Caesticillus  appellatur circulus, quem superponit capiti, qui  
aliquid est laturus in capite.  
 Caespes  est terra in modum lateris ciesa cum herba, sive 
frutex recisus et truncus.  
 Catulinam  carnem esitavisse, hoc est comedisse, Romanos,  
Plautus in Saturione (111) refert.  
 Catax  claudus.  
 Caecultare  est caecos imitari.  
 Caesariati  comati. 
 Catularia  porta Romae dicta est, quia non longe ab ea ad  
placandum caniculae sidus frugibus inimicum rufae canes  
immolabantur, ut fruges flavescentes ad maturitatem perducerentur. 
 Caedem  putant ex Graeco dici, quod apud illos+ kethin+ significet  
interficere.  
 Caenina  urbs, quae fuit vicina Romae, a Caenite conditore  
appellata est. 
 Catulus  genus quoddam vinculi, qui interdum cauis appellatur. 
 Caestus  vocantur et hi, quibus pugiles dimicant, et genus  
quoddam ornatus mulierum. 
 Caediciae  tabernae in via Appia a domini nomine sunt  
vocatae. 
 Cavillatio  est iocosa calumniatio.  
 Cati  fons, ex quo aqua Petronia in Tiberim fluit, dictus, 
quod in agro fuerit cuiusdam Cati.  
 Cacula  servus militis. Plautus (Trin. 721): «Video caculam 
  |  
  |