| lares remo et vento repeterent catervatim, non
 armatae viris, ut venerant, sed nautis, et personis
 inermibus oneratae; Catalani, quamquam
 essent laboribus tanti itineris fatigati, tamen de
 pristina Saracenorum caede superbi, et Messanenses
 etiam, qui sub tanta desperatione facti
 quodammodo redivivi, animos et vires assumpserant,
 cum XXII galeis habentibus altas puppes,
 et proras aliquantulum elevatas, viris et armis
 ad pugnam necessario praemunitis, galeas praedictorum
 recedentium insequuntur, et, fugientibus
 reliquis, XVII manu interceperunt victrici,
 ac Messanam reduxerunt captivas.
 Ex hac autem prima felicitatis sorte Messani
 et Catalani letitiae jubilo gloriantes, Ultramontanos
 suo carceri traditos conservarunt, Latinos
 vero liberos dimiserunt, in eorum optione
 ponentes, an vellent cum eis ad stipendia, seu
 aliter in Sicilia remanere, an magis ad propria
 remeare. Quibus Latinis in liberatione ajunt Messanenses:
 "Nos nec reputamus inimicos nobis regnicolas
 et Pisanos, sed amicos; potius Gallici
 tantum sunt nobis hostes; illos quaerimus,
 illorum sitimus sanguinem, et ipsorum refocillari
 mercibus affectamus. Scimus firmiter,
 quod vos domini de regno contra nos coacti et
 inviti venitis per Carolum. Scimus etiam, quod
 vos pariter nobiscum quaeritis libertatem regni,
 et eam anxie affectatis; sed in praesentia
 aliter facere non potestis, quin Gallicorum actionibus
 pareatis".
 Ex duobus ergo regibus alti cordis, factis jam
 hostibus manifestis, altero agente Messanae, rege
 vero Carolo apud Regium commorante, ac altero
 contra reliquum omnem ebullientis invidiae
 accensis furore visceribus inimicitiae, per nuntios
 hinc inde transmissos crescunt bellorum odia,
 crescitque in regno funebre bellum, et ignis
 jam inter fortes, favilla rediviva, succensus fomitem
 ad destinationem alternativam nuntiorum
 admittit.
 CAP. XX
 ECCLESIA ROMANA ACUIT GLADIUM.
 Rex enim Carolus ad regem Aragonum nuntios
 destinavit, per quos eum de manifesta proditione
 redarguit. Interim autem Ecclesia gladium
 affixum templo, raro solitum reges magnos
 ferire laethaliter, et ideo a temporibus Frederici
 et posteritatis suae, cujus ictu perenniter corruerunt,
 scabra rubigine, quasi morsum, exerit,
 forbit, acuit et vibrat, ut feriat, ac auditus
 viribus vulnera illa laethalia imprimit, quibus
 quondam idem Fredericus ejusque successio expiravit.
 Princeps interea primogenitus regis Caroli,
 ad quem de adventu regis Aragonum nihil huc
 usque pervenerat, congregat electam militiam,
 cum quo domini Petrus, Alfonsus, et comes Atrabatentis,
 nepotes regis ejusdem Caroli, venire
 in subsidium patrui, audita rebellione Siciliae,
 | 
 |