Lanfrancus Ticinensis: In omnes epistulas Pauli commentarii, cum glossula interiecta

Pag 201


quod credebat, et quod sperabat, indepta.
9. LANFR. Tunc autem cognoscam . Tunc cognoscam
perfecte Deum, sicut cognitus sum a Deo, id est,
perfecte.
10. Major autem horum est charitas . Item ostendit
dit meliorem esse charitatem omnibus aliis donis;
nam melior est fide, spe et caeteris, est enim diuturnior;
unde et a praecedentibus principalem concludit
quaestionem, dicens: Ergo, quia melior est omnibus,
sectamini charitatem .
CAP. XIV.—1. Spiritus autem loquitur , id est,
intelligit, sicut in Evangelio: Qui habet aures audiendi
audiat
, id est, intelligat. Et in Apocalypsi:
Qui habet aurem, audiat .
2. Loquitur . In ipsa incognita lingua, Spiritus
sanctus, loquebatur mysteria, id est, allegorica verba,
quae nemo intelligebat, nisi qui gratiam interpretandi
habebat.
3. Magis autem prophetare . Magis debetis appetere
prophetare, quam loqui linguis; nam loqui lingua
incognita sibi et aliis, et loqui lingua cognita
sibi tantum, tertiam speciem, loqui linguis ut alios
docerent, non appetebant ipsi primo unam speciem
loqui lingua incognita sibi et aliis. Duplex bonum
magis est appetendum quam simplex; prophetare

Torna all'inizio