Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 325


qui similis illico letargico factus est, imo prorsus
universaliter debilitatus in sensibus, qui statim
officia naturalia perdidit, et spiritum noctis
tempore sine murmure vocis emisit.
Mox ergo post tanti patris extinctionem, lugubrem
dolorem fidelibus offerentem, solaris ecclipsatus
est radius, passusque est globus lunaris
occasum, velum templi scissum est, et sanctuarius
lapis, inquam, singularis ecclesiae dolende
confractus est. Petrae scissae sunt, et monumenta
malorum aperta sunt, et multa corpora perversorum,
quae dormierant, surrexerunt. Cometa
regna conquassans radiosos crines dimisit ad
terram, totiusque sunt orbis extrema conquassata,
et pariter elementa turbata; pax cessit
mundo; ac, dato libello repudii, otiosa concordia
extra mundi terminos exulavit, postquam vepres
criminum innascuntur, cum jam vomere justitiae
non colantur.
Tantaque post ejus obitum fit universorum turbatio,
quod totius status pacifici quies abdicatur
a subditis, et potentes in sui magnitudine, spiritibus
ulceratis, inter se dirae cogitationis stimulis
affliguntur, quasi status omnium et singulorum
tranquillitas, mundique concordia, ab unius vita
et obitu principaliter dependerent. Cloto ergo colum
bajulante fatorum, filumque Lachesi trahente
vitalem, Atropos ultima reliquum secat,
caeteraque concludit, ut inevitabili conclusione
contaminet totum residuum super terram. Jamque,
ut de iis plura non exprimam. "Manifestaque
belli signa dedit mundus, leges, et foedera
rerum praescia monstrifero pressit natura tumultu".
CAP.
IX
EXCLAMAT VOX ECCLESIAE CONTRA
VITERBIENSES.
Vos, inquam, inter alios, Viterbienses, in hac
parte convenio, qui post dicti patris obitum usque
in hodiernum diem multipliciter offendistis ecclesiam.
Clamo ad coelum altis vocibus, et amaritudinem
fidelium exprimo tuba linguae; sed, quoniam
ab heri, cum nudius tertius eloqui gravatus
merore didici, quam transgressio vestri concilii
compellit incircumcisis forte labiis de tanti meroris
angustia bulbutire, vereor ne sit qui clamores
conquerentis exaudiat, quique patientis injuriam
ulciscatur. Nonne tum ecclesia, postpositis locis
insignibus ac devotis, in terra vestra tamquam
in excelso monte apostolicum solium stabilivit?
Nonne filios inibi ingratos enutrivit, et subjectos
exaltavit superbos? Quid ergo matrem, quae
frequenter in multitudine sobolis affectione decipitur,
tumore arrogantiae lacessitis? quid ipsam
apostolatu privare velle videmini? quid materna
viscera crudelitatis incendio maculatis? Haeccine,
popule stulte, pro bonis retribuis? haeccine gens
nequam pro dilectione compensas, pro lacte suscepto
propinas fellea pocula? et, gratiae beneficio

Torna all'inizio