| Verum prefatus magister tam sua prudentia quam alterius forte consilio super hiis dominum
 papam, sicut credimus, non adibit. Ceterum, quia vos speciali in Domino affectione diligimus,
 hec ad vestram notitiam duximus proferenda, ut habito prudenti consilio predicto magistro de iustitie
 debito satisfiat et emulis vestris in hoc detractionis materia subtrahatur.
 
 
 III 30
 
 De turbatione vestra turbati de convalescentia congaudemus. Ad hec de hiis, que vestre littere continebant,
 presens pagina respondebit. H. et M. devotos esse volumus non solum suis, sed etiam
 alienis, quos vestra prudentia frequenter inducat et informet, ut de via Domini non recedant, in
 cuius pendet manibus hominum mors et vita.
 
 III 31
 
 Credimus et pro certo tenemus, quod puram affectionem habuit et habet ad vos venerabilis pater ..,
 episcopus Albanensis. Unde, si ad eius iura manus extenditis, ei non equa retributionis vicissitudine
 respondetis. Et quidem satis potestis advertere, quod et sedes apostolica et ipse offenditur, dum eius
 iustitia leditur, qui ad honorem Dei et ecclesie totiusque populi Christiani non solum sua, sed etiam
 se ipsum impendit obsequio Iesu Christi. Unde videat circumspectio vestra, si liceat et expediat vos
 expulisse clericum quendam de ecclesia Marini et constituisse ibi laicum, per cuius manum recipitis,
 sicut fertur, proventus illius. Porro, qui Deum timent, satis intelligunt, quanta in hoc irrogatur
 iniuria non solum ipsi episcopo, cuius est ipsa ecclesia, verum etiam ipsi Deo. Ceterum, quia sapientis
 est mutare consilium et prudenter errata corrigere, nobilitatem vestram rogamus in domino
 iesu Christo, quatenus talia revocetis, cum nos, quibus dictus episcopus in recessu suo episcopatus
 curam commisit, parati sumus pro dicto clerico per nos vel per alium, sicut vultis, iustitiam
 exhibere.
 
 III 32
 
 Pro nobili viro .., comite Cantuariensi, quondam iustitiario Anglie, dominus papa scribit domino ..
 regi, scribit et vobis. A multis enim probabili coniectura tenetur, quod predicti comitis facile poterit
 | 
 |