Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 50


sensibili proprietate que a divinis personis omnino semota est, quod
figuris et circumponentiis subiectum est, minus rationabiliter addisces.
Quoniam invariabile et inmutabile non rationabiliter addiscitur varietate
rei et multiplicantis et perfigurantis. Multiplicantis rei vel symboli,
ut anime, que quidem varia est et ex multis est et multiplex est varietate
et multabilitate, et multiplicans est cogitatione et voluntate. Et
perfigurantis rei varietate, ut cuiuslibet corporis quod et per figuras
distinctum est et formis non caret, non rite ipsa divinitas, que figuris
et distinctionibus formarum caret, quandiu nunc est et presens evum
decurrit, quisquam percipiet. Ita sane nunc est.
Tunc autem cum incorruptibiles et inmortales facti fuerimus et christiformi,
et beatissima recipiemur quiete ac semper cum Domino iuxta eloquium

Apostoli erimus, visibilis quidem ipsius divine manifestationis in castissimis
contemplationibus repleti, manifestissimis splendoribus nos circumlustrari
sciemus
rationabiliter, quia ibi erit castissima contemplatio, que numquam errorem
admittet, que enigma vitabit et speculum, que visione intuitus
intima, nesciens non videre, principium cernet indesinenter eternum.
Videbit enim Deum sicuti est, facie ad faciem. Igitur in castissimis
contemplationibus nostris, que sua castitate foras nebulas, species, foras
umbratiles mittent figuras, erimus repleti in bonis domus Domini visibilis
manifestationis.
Si quis querat, que sit ista constructio “erimus repleti visibilis manifestationis”,
non enim videtur “repleti” participium genitivos sed
ablativos adsciscere, dicimus quod recta syntasis est. Nam quemadmodum
dicitur «plenus gratie et veritatis», sic recte dicimus “repleti
visibilis manifestationis”. Frequenter tamen ablativo sociatur, ut «repleti
sumus mane misericordia tua». Vel certe possumus ita construere, ut
hi geniti<vi> construantur cum nominativo possessionis, ut “erimus repleti
in castissimis” id est valde castissimis “contemplationibus” ipsius
Dei “divine visibilis manifestationis”. Ibi enim erit et divina visibilitas
et visibilis divinitas manifestationis.
Quamvis quidam asseverent divinam essentiam in futuro, cum
hoc corruptibile induet incorruptionem, per se incomprehensibilem
esse, adiunctam vero intellectuali creature mirabili modo per corpora
nostra Deum et eius essentiam fore intuendam, unde Augustinus in

Torna all'inizio