Salimbene de Adam: Cronica

Pag 657


et sacerdotibus et religiosis personis. Et die Mercurii, tertio exeunte
dicto mense, prenominatus dominus Ghibertus, potestas Parme,
in plena concione per tubas et campanas in platea Communis
Regii coadunata, fecit sententiam inter partes intus et deforis;
que sententia scripta et posita fuit in statuto communis Regii.
In qua die, tertio exeunte mense Octobris, factus fuit dominus
Guido de Gente potestas Reginus per dictum dominum Ghibertum,
potestatem Parme, fratrem suum.
De obitu domini pape Innocentii quarti. Et de substitutione pape Alexandri
quarti.
Eodem anno MCCLIII, septimo Ydus Decembris, in festo
sancti Ambrosii in sero, paulo post crepusculum, obiit apud Neapolim
inclite recordationis dominus papa Innocentius quartus,
pontificatus sui anno XII; et in sequenti die dominus Stephanus,
Sancte Marie trans Tyberim presbiter cardinalis, diem clausit
extremum. Quorum corpora in Neapolitana ecclesia sepulta in
pace quiescunt. Amen. Et quia dominus Bertholinus Tavernerius
de Parma erat tunc temporis Neapolitanus potestas, clausit
civitatem et retinuit cardinales, ne possent ire quoquam, sed
sine mora eligerent papam; et quia per voces concordare non
poterant, elegerunt per compromissum. Et dominus Octovianus
diaconus cardinalis imposuit mantum meliori homini de curia,
ut dixit, scilicet domino Rainaldo episcopo Hostiensi; et dictus
est papa Alexander quartus, circa Nativitatem Domini factus,
ita quod in festo sancti Thome Cantuariensis Ferarie rumores
audivimus.
Quod papa Alexander quartus multa bona in se habuit et multa bona fecit,
et facta sunt sub eo.
Alexander quartus, natione Campanus, cepit anno Domini
MCCLIII, sedit annis VII. Hic de civitate Anagnie oriundus fuit

Torna all'inizio