Richardus Venusinus: De Paulino et Polla

Pag 164


Posset enim multis se leviare malis;
Sed non est hominum causas prenosse futuras,
Istud in arbitrio creditur esse Dei.
Vita presenti firmum nil stare videtur;
Illud, quod credis firmius esse, cadit.
Divitie fugiunt, quas tu vel deseris, ille
Vel te destituunt, ut fugitivus homo;
Est homo nunc letus, modo tristis, pacificus nunc,
Nunc iratus erit, more movetur aque.
Transit honor, pereunt pretiosa, iuventa senescit,
Deficiunt vires, gloria cuncta perit;
Omnia ventura veniunt: obsistere fatis
Nemo potest, dampnis addere dampna nephas.
Non propter rerum iacturam me macerabo,
Sum melior rebus omnibus ipse meis;
Rebus homo, non res homini, super esse iubetur,
Sunt homini nutu subdita cuncta Dei;
Non flet in adversis nec prosperitate tumescit
Vir sapiens: eque dampna lucrumque gerit".
Sic confortatus, cepit detergere vestem,

Torna all'inizio