| Contigit hinc animum vidueque iniuria frontis
 Et dolor atque Itale admonuit locus ille paludis
 Inde maris late scopulos emensus Achei
 Volvitur, eximio qua palmite fertilis extat
 Angulus atque Euros seu Gnosia prospicit arva
 Innumerasque sacro sparsas legit equore terras.
 Hinc Ephesum festinus adit regisque furentis
 Excitat admotis ardentia pectora flammis.
 Utque alias celi ventis urgentibus oras
 Occupat interdum nimbus, qui grandine postquam
 Hos vastavit agros, illo ciet orbe procellas
 Ingeminans longeque tonans, sic pulsus ad ortus
 Italie vastator erat. Quos ille tumultus
 Excivit, quantas strages ferus ense parabat,
 Si Fortuna foret, metuens id scilicet unum
 Dis falsum iurasse suis, nempe omnia fando
 Si sequar, excutiar cepto. Labor iste sequentum
 Et decus ingeniis: fatiis occurrere Eois
 Atque Asiam Libie fratremque adiungere fratri.
 Scipio muneribus divum tantoque favore
 Fretus, ad extremum invise Carthaginis ardens
 Excidium intendit: stat enim quocumque vocantem
 Fortunam mens certa sequi, nec mittere tempus
 Incassum quod Fata dabant. Vicrticia signa
 | 340
 
 
 
 
 345
 
 
 
 
 350
 
 
 
 
 355
 
 
 
 
 360
 
 
 
 |