| Preterea quoque imperator cum Cremonensibus et Papiensibus
 parteque Laudensium et cum Papie navigio ac duabus
 Laudensium petreriis iterum ivit ad pontem Placentinorum
 capiendum et destruendum in die Mercurii, que fuit tercio
 decimo kalendas sequentis mensis Novembris de indictione
 octava. Quod Placentini presentientes ipsum pontem statim
 destruxerunt, reducentes omnes naves integras usque ad ripam
 Padi, que est versus Placentiam. Sed Laudenses in quodam
 mezano,  que Insula dicitur, prelium cum Placentinis incipientes
 unum ex ipsis Placentinis interfecerunt.
 Et eodem die captus est Bagnagatta in itinere Papie,
 qui latitabat die noctuque in nemoribus cum multis aliis sociis
 suis ad capiendos Teutonicos et omnes, qui fuerant ex parte
 imperatoris, et qui audacissimus depredator erat multosque
 ceperat ac etiam morti donaverat de his, qui fuerant amici
 imperatoris; magisque timebatur quam aliquis alius Mediolanensis.
 Et dum Laude captus duceretur, quidam Papiensis
 pedem sibi detruncavit. Imperator vero considerans se tunc
 Placentinos non posse multum ledere, Cremonam profectus est.
 In die vero Veneris, que fuit quarto kalendas istius
 mensis Novembris, Mediolanenses, qui pontem custodiebant
 | 1
 
 
 
 5
 
 
 
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 
 20
 
 |