| C  . Super eodem.
 Huic dicto conveniunt primo iiii interrogaciones generalissime
 ad dictum cuiuslibet testis.
 Que tales sunt, primo interrogandus est quilibet, ut
 reddat causam sciencie sui dicti, hoc est quod dicat quomodo
 scit ea que dixit, utrum per visum an per auditum
 vel per credulitatem vel per alia iudicia. secundo interrogandus
 est testis, quo anno, quo mense die et hora fuerint
 ea que dicit. tercio in quo loco fuerint quarto qui fuerint
 esentes.
 Si ad primam interrogacionem, videlicet de causa sciencie,
 testis testificetur de visu, si testis dixerit se vidisse
 quando predictus P mutuavit dicto R dictam peccuniam,
 tunc sunt alie interrogaciones necessario faciende, scilicet
 utrum fuerit de auro vel argento peccunia illa quam
 sibi mutuavit. et si dixerit de argento, queratur utrum
 in turonensibus grossis vel alia moneta, et utrum connumerata
 fuerit dicta peccunia vel in sacculo tradita, et si
 numerata fuerit, quis eam connumeravit, et super quo
 numerata fuit, et utrum dictus R - postquam sibi dicta peccunia
 fuit connumerata et tradita — aportavit eam secum,
 vel dimisit eam penes dictum P.
 Si vero dictus testis respondeat de auditu, tunc
 statim est, querendum convenienter ab eo, a quo audivit,
 vel sub qua forma audivit, et quando, et si ab
 uno solo vel a pluribus.
 Omnes interrogaciones premisse faciunt ad primum
 articulum.
 Ad secundum faciunt et conveniunt iste. super secundo
 articulo querendum est primo de causa sciencie,
 quia hec interrogacio facienda est testi non super articulo
 set super eo omni quod dixerit. et si dixerit, se
 | 
 |