Benedictus Mediolanensis archiepiscopus Rome causam habuit pro ecclesia Ticinensi, sed victus 
est. Iohanni pape successit Sinsinius, et Sinsinio Constantinus; quem Constantinum papam Iustinianus 
augustus ad se Constantinopolim venire fecit, et in platea civitatis eius pedibus advolutus veniam impetravit,  
cumque honorifice suscepit et remisit et privilegia renovavit. Cuius Constantini temporibus 
duo Saxonum reges Romam orationis causa venere et ambo mortui sunt. Demum Iustinianus exercitum 
in Pontum contra Phylipicum, fecit imperatorem, qui Constantinopolim veniens Iustinianum occidit. 
Cuius temporibus in urbe Roma fames facta est magna per annos tres; post quos tanta fuit ubertas, 
ut fertilitas inoptata oblivioni memineret. 
  LXX. De Phylipo imperatore.  
Anno Domini DCCXVII. Phylipus apud Constantinopolim regnavit an. I et men. VI; qui 
Cyrum ad monasterium suum remisit, Constantino pape litteras pravi dogmatis direxit, quas papa 
respuit; et huius rei causa gesta VI synodorum in porticu Sancti Petri fecit pingi; statuitque populus 
Romanus, ne carta vel effigies aut nomen imperatoris reciperetur heretici, nec pro eo ad missarum 
sollempnia oratio fieret specialis. Hunc Phylipum Anastasius, qui Anthemius dictus, oculis et regno 
privavit. 
 LXXI. De Anastasio imperatore.  
Anno Domini DCCXVIII. Anastasius apud Constantinopolim regnavit an III. Constantino 
pape litteras direxit, quibus se factorem catholice fidei declaravit. Hic classem contra Saracenos in 
Alexandriam misit, sed Urbem reversus exercitus Theodoxium imperatorem elegit et coactum imperio 
confirmavit. 
XII. rex. Aripertus XXIIus rex Longobardorum cum regnasset an. XII et fugeret 
a facie hostium suorum, in Ticino flumine suffocato, regnavit Asprandus men. III. XXIIus rex 
Longobardorum cui successit Luprandus filius eius. His temporibus claruit beatus Leonardus 
monachus. 
 LXXII. De Theodosio imperatore.  
Anno Domini DCCXXI. Theodosius apud Constantinopolim regnavit an. V; qui Anastasium 
fecit ordinari presbyterum. Et si vis invenire de pestilenciis et gestis, que fuerunt 
eodem tempore, require cronicam Gregorii pape secundi, et invenies quod quesieris.  
His temporibus conversi sunt Germani ad Christum per Bonifacium episcopum. 
 LXXIII. De Leone imperatore.  
Anno Domini DCCXXII Leo apud Constantinopolim regnavit an. XXV. Hic apud Constantinopolim  
ymagines sanctorum incendit et mandavit Gregorio tercio, ut idem Rome faceret; sed 
pontifex hoc contempsit et imperatorem excomunicavit. Exercitus quoque Ravenne Veneciarumque 
unanimiter restiterunt; elegissent alium imperatorem, nisi pontifex restitisset. Augustus ad peiora progreditur,  
quia salvatoris et genitricis eius et ymagines concremari fecit; et quia plerique Constantinopolim  
resistebant, aliqui sunt capud truncati, alii aliter mutilati. Et tunc passa est sancta Theodosia. 
Patriarcha sceleri non consentiens propria sede expulsus est. His quoque temporibus Saraceni 
Constantinopolim per continuum triennium obsederunt, sed fame et pestilencia confusi sunt, et revertentes  
subita tempestate contritis navibus perierunt. Inter Constantinopolim CCC milia pestilentia 
interrierunt. 
XXIII. rex. Luithprandus XXIIIus rex Longobardorum, qui fuit tante audatie, quia, 
cum iurassent aliqui eum occidere, cum eis silvam ingrediens evaginato gladio dicebat: Facite quod 
cogitastis! et tante fuit pietatis, quod eis cuncta confessis protinus dimittebat; et cum Luithprandus 
regnum obtineret Longobardorum. Qui cum equitaret per districtum Mediolani, homines illarum |  
  |