| III 27  (III 27) Mellifluae recordationis beatus papa Gregorius, ore
 dulcisonus, eloquentiae uenustate praecipuus, uerborum frugalitate
 clarissimus, sanctitatis insigni gratissimus, fidei puritate perfulgidus,
 in latissima nimirum famosae lectionis suae serie, licet sparsim,
 dominum tamen Iesum Christum et uerum deum et uerum
 eundemque dei filium cassato omni ab eo nuncupationis atque
 adoptionis praeconio uoce confessus est apostolica. Sed et illius tu
 nisus es uomitu uesaniae tuae pulchritudinis fedare decorem, referens
 eum Christum et ecclesiam docuisse unam personam. Hoc
 enim est uerum, quia suum est, sed non secundum tuum praeliuatum
 est sensum. Tu tamen alibi adiecisti quod tuum est, 'et unus
 homo una ue caro', Paulumque adstrues Christum et ecclesiam
 unum hominem praedicasse. Ex quo uideris abrumpere Christum
 a dei essentialiter persona, si Christus et ecclesia unus est homo
 una ue nimirum caro. Tolerabilius quippe ferendus eras, si significantius
 addedisses, 'et quasi unus homo', propter unius capitis
 multorum diuersitatem membrorum. Non ergo est Christus et
 ecclesia unus homo una ue iuxta te caro, sed quasi unus homo. Tu
 autem ideo fingens fateris 'et unus homo una ue caro', ut Christum
 et ecclesiam unum te hominem demonstrante a dei ueri persona
 deique ueri uocabulo hominem Christum peruersis adligationibus
 separares. Aliud nempe est sed et longe aliter intellegi datur
 Christum et ecclesiam iuxta Pauli uocem caput et corpus typice
 unam esse personam et aliter uerbum caro factum, hoc est deo
 homine facto unam esse Christum personam cum deo, ac per hoc
 Christum esse ueraciter deum. Sed et illud, quod ex apostolica
 doctrina tuis intexuisti commentis, quoniam  membra sumus corporis
 eius, de carne eius et ex ossibus eius,  non ad illud corpus illam
 ue carnem, ut tu satagis, referre recte putabitur. Quod adsumpsit
 uerbum caro factum suum proprium corpus suamque propriam
 carnem, ueraciter fecit. Sed figuraliter de electis eius accipi potest
 | 
 |