Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 344


accipiat; quamvis a sanctis quandoque inveniatur metaphorice dictum, quod
bonis operibus regnum caelorum emitur, inquantum Deus accipit opera nostra,
ut acceptans ea: et ideo verius dicitur quod ex condigno meremur quam quod
non ex condigno.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod apostolus per dictum suum intendit excludere
aequalitatem quantitatis; quia non est tanta acerbitas praesentium passionum
quam gaudium futurae gloriae.
Ad secundum dicendum, quod non requiritur ad condignitatem distributivae
iustitiae aequalitas quantitatum, sed proportionis tantum, ut dictum est.
Ad tertium dicendum, quod etiam reddendo quod debet, meretur aliquis: in hoc
enim aliquis apud Deum meretur in quo etiam vitae laudabilis apud homines
constituitur. Actus autem iustitiae est laudabilis, sicut et aliarum virtutum; unde
etiam actus iustitiae meritorius est quamvis quidam hoc quondam negaverunt
et tamen actus iustitiae in redditione debiti, etiam quod homini debetur, consistit;
quamvis enim illud quod reddit, quod debitum est alteri, suum non sit;
nihilominus tamen modus operationis in quo fundatur, et ius merendi, et laus,
ipsius reddentis est, qui voluntarie et propter bonum iustitiae reddit.
Ad quartum dicendum, quod Deus non efficitur debitor nobis, nisi forte ex promisso,
quia ipse bona operantibus praemium repromisit: et ideo non est inconveniens,
si ab ipso quis mereri possit, ex quo aliquo modo debitor est. Vel
dicendum, quod in iustitia commutativa ille apud quem quis meretur, efficitur
debitor ei qui meretur, ut patet in illis qui operationes suas locant in servitium
aliorum; sed in iustitia distributiva non requiritur ratio debiti ex parte eius qui
distribuit: potest enim ex liberalitate aliqua distribuere, in quorum tamen
distributione iustitia exigitur, secundum quod diversis, prout eorum gradus exigit,
proportionabiliter tribuit.
Ad quintum dicendum, quod illud tenet in iustitia commutativa, sed in distributiva
non est necessarium.
ARTICULUS 4
Utrum aliquis possit mereri gratiam
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR quod aliquis gratiam mereri possit. Iustificatio enim non fit nisi per
gratiam. Sed in littera dicitur, quod fides meretur iustificationem. Ergo per
actum fidei aliquis gratiam meretur.

Torna all'inizio