Petrus de Ebulo: Liber ad honorem Augusti sive De rebus Siculis carmen

Pag 205

Frederici nativitas>


Venit ab Experia nativi palma triumphi
Pernova, felicis signa parentis habens.
Duxerat in gemitum presentis secula vite,
Quod fuerat fructus palma morata suos.
Serior ad fructus tanto constantior arbor
Natificat tandem sicut oliva parens.
Cumque triumphator nudis iam parceret armis,
Nascitur Augusto, qui regat arma, puer.
Felix namque pater, set erit felicior infans:
Hic puer ex omni parte beatus erit.
Nam pater ad totum victrici cuspide partes
Ducet et inperium stare, quod ante, dabit.
Hoc speculatur Arabs, et idem suspirat Egyptus;
Hoc Jacob, hoc Ysaac a Daniele sapit.
O votive puer, renovandi temporis etas,
Exhinc Rogerius, hinc Fredericus eris,
Maior habendus avis, fato meliore creatus,
Qui bene vix natus cum patre vincis avos!
Pax oritur tecum, quia, te nascente, creamur;
Te nascente, sumus, quod pia vota petunt;
Te nascente, dies non celi sidera condit;
Te nascente, suum sidera lumen habent;
Te nascente, suis tellus honeratur aristis;
Suspecti redimit temporis arbor opes.
Luxuriant montes, pinguescit et arida tellus,
Credita multiplici sorte respensat ager.
Sol sine nube, puer, nunquam passurus eclipsim,
Regia quem peperit solis in orbe dies.
Amodo non timeam suspecte tempora noctis:
Per silvas, per humum, per mare tutus eo.
Non aquilam volucres, modo non armenta leonem,
Non metuent rapidos vellera nostra lupos.
Nox ut clara dies gemino sub sole diescit,
Terra suos geminos sicut Olimpus habet.



250




255




260




265




270




275




280
Torna all'inizio