Lanfrancus Ticinensis: In omnes epistulas Pauli commentarii, cum glossula interiecta

Pag 390


nos in rerum speciem quomodo fide et spe tenemus.
ideo addidit: Incedentem usque ad interiora velaminis .
Spes enim penetrat interiora velaminis, dum
coelestia absque dubitatione credit.
16. LANFR. Usque ad interiora . Spes nostra usque
ad praesentiam Dei incedit, quam significabant interiora
velaminis.
17. AMBROS. Ubi praecursor pro nobis . Non 217
dixit simpliciter introit, sed, ubi praecursor pro nobis
introiit, oportet prosequi praecursorem nostrum.
praecursorem siquidem et consequentem in eodem
esse convenit.
CAP. VII.—1. LANFR. Hic enim Melchisedech .
Ratio cur secundum ordinem Melchisedech pontifex
factus sit Christus, et non secundum ordinem Leviticum,
videlicet quia majoris dignitatis est Melchisedech.
(54) Nam si reprobamur, maledicto proximi
erimus; et probat a simili: nam si germinans tribulos
proxima est maledicto, et hoc probat a contrario;
nam germinans herbam proxima est
benedictioni.
2. Sine patre . Non revera sine patre et matre
fuit; nec revera initio et fine dierum caruit; sed
unde, et quando ortus sit, vel quo tempore obierit,
Scriptura non commemorat. Illum namque significabat,
qui revera nec patrem secundum humanitatem,
nec matrem, nec initium vel finem secundum
divinitatem habiturus erat.
3. Manet sacerdos . Melchisedech non mansit in
perpetuum, sed sacerdotalis ejus constitutio manet
in perpetuum.

Torna all'inizio