Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 78


nec putare tibi debes horrendum si pusillum regnum in quo fuisti
hactenus in ampla regna commutes, cum Troyano regno multa sint
Asye regna subiecta, que tibi cum omnis subiectionis deuocione
parebunt. Nec amissi tui viri te debet iactura compungere, cum
michi non sit in nobilitate similis, in strennuitate par, nec in diligenti
feruore prorsus equalis. Ex amoris enim tui flamma totis affectibus
incalesco, et ab eo qui te plus diligit sperare debes firmiter plus
honoris. Cessa igitur ammodo plus dolere, lacrimis tempera et
murmuri querelarum, et in hiis rogo ut exaudias humiles preces
meas. " At illa respondit: "A lacrimis abstinere quis potest qui
tanti doloris aculeis angitur sicut ego? Mallem deos de meis successibus
aliter statuisse. Sed ex quo aliud esse non potest, inuita
tuas preces admittam, cum tue resistere uoluntati nulla sit potencia
penes me. " Et statim subitas prorupit in lacrimas et singultus,
quos iterum sedare sermonibus nisus est Paris. Et ea tandem a
lacrimis desistente, Paris ab ipsa poscit in humili voce licenciam.
Et adueniente sero Paris eidem studuit deseruire non minus blandiciis
quam preciosis cibariis habundanter.
Decurso igitur noctis silencio et adueniente diluculo, Paris Helenam,
regiis uestibus a rege Priamo sibi traditis exornatam, equum
mire pulchritudinis, in aurea sella et aureo freno decorum, fecit
ascendere, ordinatisque captiuis aliis in equorum multitudine iuxta
gradus eorum, iubet eos precedere in multa militum comitiua. Et
demum ipse Paris et Deyfebus, Anthenor, Heneas, et Pollidamas
necnon et quam plures alii nobiles equos strennuos ascendentes
reginam Helenam in apparatu et honore maximo comearunt.
Et recedentes a Thenedon lentis passibus se dirigunt uersus Troyam, et
eis venientibus iuxta ciuitatem eandem, rex Priamus in multorum
nobilium comitiua exiuit obuiam illis, et salutatis suis et ylari uultu
receptis, accedit ad Helenam, quam deuotis affectibus et leta fronte
suscipiens ipsi in uerbis placidis humiliter se submisit. Peruenientibus
ergo eis ad ciuitatis portam ubi multitudo populi infinita confluxerat
gaudia celebrans et inmensa tripudia in omni genere musicorum,
rex Priamus primo descendit ab equo et reginam Helenam
pedes habenis aureis equi sui in multitudine maiorum Troye et multa
ueneracione deducit quoousque ipsam in suam regiam excelsam introduxit.

Torna all'inizio