: Chronicon Novaliciense

Pag 332

APPENDIX


<VII>. In tempore quo messis tunditur, idem ipse Cumanus
episcopus Bremito venit invasitque duos monachos ut mitteret
in custodiam qui magni tunc apud Deum et seculum habebantur.
In nocte sequenti, dum cogitaret hoc nefas, sanctus Petrus,
ante stratum eius asistens, inquid: «Alberice, quo pacto vivere
potes, qui tanta mala iniecisti loco meo monachisque?» Ita
agens et in inguine percussit eum, qui statim cernens suam internitionem,
cum redditur lux terre proficiscitur. Tamen optavit
ibi mori et sepeliri, sed magno timore capti, hoc ne fiant rogant:
enim vero si hoc ageretur, vivi a potestatibus terre illius detinerentur.
Ipsemet vero vectus in equibus, semivivus abiit. Mortuus
denique est ante quam ad Cumanam perveniret urbem.
Dum exueretur vestibus, saraballa eius stercoribus labefacta reperta
sunt. Ipsi qui viderunt testimonium prebuerunt et adhuc
supersunt qui se vidisse confitentur. Nam ipse sepissime testabatur
quod a quodam clerico, barba et capite cano, qui sibi in eodem
cenobio aparuerat, percussus sit, quem omnino intelligimus
beatum fuisse.
Dignus quippe fuit tali morte qui servos et Dei
locum sanctum multis affecit calamitatibus.
<VIII>. Post mortem huius, quidam Teutonicus episcopatum
suscepit nomine Litikerius. Hic contulit abbatiam domno
Eldrado, reprobato Odilone. His Eldradus vir bonus fuit, plenus
dierum, crescens in senectute bona. Demoravit abbatiam
suam X annos cum omni moderatione ęqua paceque condigna.
Post circulum horum annorum murtuus est et sepultus in pace.
Temporibus huius abbatis actum est miraculum quoddam quod
tacere nolumus. In ebdomada sancte Pasce, dum cantarentur

Torna all'inizio