Petrus de Ebulo: Liber ad honorem Augusti sive De rebus Siculis carmen

Pag 141


Urbs antiqua, suis uberrima denique campis,
Mater opum, felix presule, plena viris.
Ubere luxuriat tellus, atumnus habundat,
Vite maritatur populus, amnis amans.
Ordine dispositas eadem complectitur ulmos,
Incola fastidit, quod fluit uva merum.
Ter sata, ter seritur, tria dat responsa colono,
Ter sub sole novo semina pensat humus.
Urbem, quam loquimur, comes obsidione coartat,
Que sola potuit proditione capi.
Hanc ubi Corradus vi defensare fatigat,
Dicitur his verbis ammonuisse suos:
“Qui mecum, proceres, gelido venistis ab axe,
Cernite, quid populus, quid locus iste velit.
Et locus et populus nostro diffidit amori,
In nos astiferas cernitis esse manus.
Quisque suum nudo pugnet caput ense tueri,
Nec prece nec pretio gens facit ista pium.
Libertas est Marte mori, servire malignum:
Nobis vita mori, vivere pena datur.
Hinc Augustus abest,
Augustaque capta tenetur:
Quid superest nobis? Restat in ense salus.
Spes est nulla fuge, quia nos foris obsidet hostis,
Intus adest hostis, nec domus hoste caret.
Sicut aper ferus a canibus circumdatus, unco
Dente furens, multos ultus, ab hoste cadit,
Sic vestrum, si forte cadat, sit nullus inultus,
Victorem victi penituisse iuvet.”
Exhinc ad cives ita paucis explicat ore:
“Vos, precor, ospitibus non temerate fidem.
Augusto servate fidem. Si forte, quod absit,
Tancredum vestrum sanctificare placet,
Nos hinc incolumes obnixius ire rogamus;
Non hic a longo venimus orbe mori.
Augustus si noster abest trans climata mundi,
Ipsum prolixas nostis habere manus.”
Actenus arrecta varium bibit aure tumultum
Et stupet et memor est se superesse virum.
Ut cum mella volunt examina rapta tueri,
Indiscreta volant, sollicitata fremunt,
Sic in Teutonicos urbs pene tumultuat omnis,
Regem polluto nominat ore suum.
Nonnisi Tancredum clamans se noscere regem,
Preponit monstrum tam breve stulta Iovi.


775




780




785




790




795




800




805




810




815


Torna all'inizio