Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 55


angustia temporis accersiri, statuerunt per se susceptum
implere negotium. Premonitus ergo gavarretus, ut quia statutum
tempus expectari non poterat, sequenti die, prout ipsi decreverant,
incarceratos educeret, spopondit omnia provide se facturum
totamque rei difficultatem facile submovendam; eos tantum
oportere circiter horam tertiam preparatos affore, ut cum e palatio
rex in ampliorem locum exiret, ubi cum archidiacono Cathaniensi
singulis diebus solebat de statu regni disserere, sine
tumultu, sine clamore, posset ibidem intercipi. hec igitur tam
certe promissionis fiducia labentes eorum animos in spem erexit,
quibus inopinata res formidinis et diffidentie non parum attulerat,
tum propter absentiam Mathei Bonelli ceterorumque qui cum eo
recesserant, tum quoniam id quod cum summa cautela futurum
providerant, quasi turbatim raptimque fieri superingruens compellebat
necessitas. Sequenti vero die gavarretus, nichilo segnius
aut imprudentius quam disposuerat, promissionem suam
celeri prosecutus effectu, viros nobiles, quos iam armis premunierat,
e carceribus eduxit, sociis eorum prius in palatium introductis.
Illi vero Symonem comitem sequentes, qui cum in
palatio nutritus fuisset, amfractus viarum cognoverat, ad eum locum
ubi rex Henrico Aristippo colloquebatur venerunt. Qui cum
primo fratrem suum, fratrisque filium Tancredum ad se veni[en
tes aspiceret, indignatus est eis aditum patuisse mirabaturque
quid eorum sibi vellet adventus. At, ubi videt cum armis reliquos
insequentes, rem ut erat mente concipiens, fuge se territus

1



5




10




15




20




25
Torna all'inizio