Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 69


avie, que cum alium heredem superstitem non haberet, nepotem
suum tenerrime diligebat; Richardum quoque de Mandra, tanquam
de se benemeritum, Panormi retinens, militibus suis comestabulum
eum prefecit. erant eo tempore familiares regis, per
quos negotia curie disponebat, Richardus Siracusanus electus,
Silvester comes Marsicensis et Henricus Aristippus, quem tamen
rex habens suspectum, latens adhuc odium dissimulabat, credens
eum coniurationis in se facte fuisse participem. Sed et idem,
capto rege, quasdam palacii puellas in domo sua per aliquot
dies tenuerat, quod maxime regis adversus eum indignationem
commoverat. cum autem eis terrarum feudorumque distinctiones,
ususque et instituta curie prorsus essent incognita, neque libri
consuetudinum, quos defetarios appellant, potuissent post captum
palatium inveniri, placuit regi, visumque est necessarium,
ut Matheum notarium eductum de carcere in pristinum officium
revocaret; qui cum in curia diutissime notarius extitisset, Maionisque
semper adhesisset lateri, consuetudinum totius regni plenam
sibi vindicabat peritiam, ut ad componendum novos defetarios,
eadem prioribus continentes, putaretur sufficere. dum hec ita Panormi

1



5




10




15



Torna all'inizio