| negotiantur incendium, ut qui nunc estuant flamma luxuriae, tunc comburantur
 igne vindictae. Sed qui petulantis illecebrae volutantur in caeno,
 qua pestiferae securitatis audacia salutaris eucharistiae sese ingerunt
 sacramento, cum Dominus per Moysen sacerdotibus dicat:  Omnis homo,
 qui accesserit de stirpe vestra ad ea, quae consecrata sunt et quae optulerunt
 Velum non ingrediatur, nec accedat ad altare, quia maculam habet
 et contaminare non debet sanctuarium meum .
 Prudens hic lector attendat, quam apte apostolica illa Iacobi sententia,
 quae superius posita est, cum hac divina lege concordat. Si ergo tunc
 quisquis habebat maculam, ingredi sanctuarium non audebat, quisquis
 se nunc cum mulieribus polluit, ministrare sacris altaribus qua mente
 praesumit, cum profecto tabernaculum illud umbra tantum et instrumentum
 erat imaginis?  Aecclesia  vero, sicut apostolus ad Timotheum dicit,
 columpna et firmamentum est veritatis . Et sicut ad Hebreos ait:  Umbram
 Quod et Lucas evangelista manifeste declarat, qui cum praemisisset
 | 
 |