Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 248


perdicum aestivo tempore pullos, quos debilis volatus
nondum defendere rapacibus valet ab ungulis,
per doctum aucupem provida instructione
dirigitur, captaque praeda tenera, ipsiusque sanguine
praegustato, deplumare jam didicit, efficitur
postmodum magis rapax, et magis avida
in volando; Gallicorum non aliter naturata complexio,
quae per se multa ferocitate suffulta sine
metu mortis infert et recipit exitiales jaculorum
ictus, ad lethiferas illationes accenditur,
et tam praemature, tam feliciter capta votiva
praeda, et delitiarum regni praegustata dulcedine,
ad reliqua spolia, tanquam praedo securus,
ducitur, et ad violentias excitatur. Hujusmodi
ergo primordialis successu felicitatis accensi, ad
castrum Sancti Germani, ubi magnam partem
resistentiae opponendae credebant invenire, propere
nimis pergunt. Verum cum omnes machinas
nobilium Urbis, quae alias dicuntur vulgariter
Trabucheti, quarum suffragio uti consueverunt
Romani in obsidione castrorum, secum
fecisset rex Karolus per curruum multitudinem
deportari, apud Sanctum Germanum, quasi
non sint ultra necessariae, de curribus deponuntur,
et currus pariter et aurigae subsistunt. Ex
aurigis tum curruum praedictorum erant pauci
superstites, pro eo quod pridie apud casale Barranerii
habito inter ipsos aurigas et quosdam
equites gallicos deputatos ad machinarum ipsarum
custodiam manuali conflictu, plusquam centum
ex ipsis aurigis pro verbis levibus Gallorum
gladio perierunt. Iis autem machinis non est opus
ad insultandum contra eos, qui Sanctum Germanum
defendere credebantur, nec aliis similibus
generibus oppugnandi. Nam quanto animosa
invalescebat denuo audacia Gallicorum, tanto
amplius regnicolarum imbecillis pusillanimitas
expavebat auditu solo gallicae feritatis et inhumanis
Ultramontanorum operibus terrefacta.
Cap. V
Galli, post atrox proelium, Sancti Germani castrum
capiunt; magnaque Sarracenorum caede perpatrata,
usque ad Beneventi moenia actos in fugam insequuntur.
Insultum
manualis pugnae juxta muros burgi
ad portam, quae est a latere fluminis, totus regis
exercitus ferventer incipit et attentat; et, quia
Latini de more plusquam Gallici, et industrius
etiam, consueverunt impugnationes castrorum
gerere ac movere, nonnulli nobiles citramontani
corporis et animi virtutes et vires cum quodam
anticipato fervore moliuntur ostendere in ipso
impugnationis insultu: inter quos Petrus Romani
Romanorum proconsul saepedictus, cupiens
regis ejusdem gratiam redimere meritis, quam
apud eum quondam demerendo perdiderat, locum
et horam pugnae cum quibusdam commilitonibus
suis anticipans, ipsius burgi muris
absque metu discriminis imminentis se confibulavit

Torna all'inizio