Henricus Abrincensis: Legenda Sancti Francisci Versificata

Pag 1228


Panis enim tenues se collegisse videbat
De terra micas per eumdem distribuendas,
Quas cum, ne pereant metuit dare, vox fit ad ipsum:
"Unica, Francisce, de micis hostia fiat,
Quam manducandam concede volentibus ipsam".
Quo facto, lepra renuentes inficiebat.
Evigilans nescit quid signent visa, sed orans
Anxius illapsa de caelo voce docetur,
Verba quod haec micae tenues Evangelii sunt;
Hostia collecta de micis regula, primo
Ex evangelicis diffusius edita verbis,
Quae confirmanda foret in forma breviore;
Sed contemptores macularet lepra reatus.
Sic doctus montem, Domino ducente, duobus
Fratribus assumptis, conscendit, ibique seorsum
Ieiunans, panis et aquae solamine solo
Contentus, quo tota Deo mens pura vacaret,
Fecit eam scribi, prout oranti sibi sanctus
Spiritus interius suggessit. Deinde, diebus
Paucis elapsis, vice fungens illius ipsam
Perdidit; hinc montem repetens Franciscus eamdem,
Ac si susciperet ex ore Dei, reparavit
Et iuxta votum confirmari sibi fecit.
Ut vetus et nova lex, sic et nova regula tandem
Monte datur, summam legis retinens utriusque.
Doctus Franciscus divinitus omnia iuxta
Exemplar monte monstratum censet agenda.
Cumque prophetiae datus illi spiritus esset,
Quantus in occultis, distantibus atque futuris
Praecognoscendis fuerit, iam pauca loquantur.
Nam cum Christicolis gravis esset apud Damiatam
Cum Saracenis conflictus et esset ibidem
Praesens Franciscus, non armis sed prece pugnans;
Impugnare semel cupiens exercitus hostes,

Torna all'inizio