cum singularum premissarum nominibus dignitatum. Nam cum omnis  
potestas a domino Deo sit et 'omne datum optimum et omne donum 
perfectum desursum descendens sit a Patre luminum', hec descriptio 
 Dei gratia  quorundam iudicio tam recipientibus quam mittentibus 
convenire videtur. Quis enim potest recipienti plus honoris 
conferre quam eius dignitatis promotionem dicere a divina gratia 	 
emanasse? Alii vero, quorum hodie sententia plus servatur, verbo 
inherentes Apostoli, quod quicquid erat Dei gratia fatebatur, hanc descriptionem 
 Dei gratia  mittentibus dumtaxat ascribunt,  dignissimo 
vel benemerito  nomini recipientis adiecto. Satis enim videtur mittenti 
sufficere humiliare se ipsum et recognoscere donum Dei. Loco autem  
huius verbi  Dei gratia  predicti prelati, cum domino Pape scribunt, dicunt 
 divina permissione vel miseratione.  Abbates vero non mitrati
  |  
90 
  
  
  
  
95 
  
  
  
  
100 
  
 
  |