Guido Faba: Summa de vitiis et virtutibus

Pag 89


11 Prime igitur uirtutes molliunt peccatum, secunde auferunt,
tertie obliuiscuntur, in quartis nephas est nominari peccatum.
12 Species autem uirtutum sunt septem, quatuor actiue et tres
contemplatiue. Actiue sunt iste: iusticia, fortitudo, temperantia
et prudentia. Contemplatiue sunt iste: fides, spes et caritas.
13 Quelibet autem uirtus cardinalis habet duos oculos principales.
Nam iusticia habet discretionem et rectitudinem, prudentia
uero uigilantiam et cautelam, fortitudo autem constantiam et
magnanimitatem, temperantia quoque continentiam et
abstinentiam.
14 Iste sunt ille quattuor uirtutes que fulgent in capite iusti quasi
corona de lapide precioso, que taliter debent in humani corporis
dispositione locari ut in anteriori parte iusticia preponatur,
quia non est nisi de certis iuditium proferendum; in posteriori
parte prudentia, quoniam in dubiis consilium est habendum;
in dextera temperantia est ponenda, quia cauendum est ne dissolutionem
in prosperis paciamur; fortitudo uero in sinistra
locetur, quia in aduersis cauendum est diligentissime ne
frangamur.
15 Respiciat itaque nos Dominus oculo sue maiestatis cum sua pietate
benigne et illos opportuno tempore non deserat quos redemit,
ut dono sue misericordie illustrati per superuenientes
uirtutes uitia expientur, eiciantur noxia et salutaria conseruentur.

Torna all'inizio