Guido Faba: Epistole

377


XXXIV.
Ad predictam responsiva grata.
Ad civitatem Bononie singuli venientes ut scientiam diligant
et honorem acquirant, honeste vivere debent et prudenter
morari, quia macula que in scholis contrahitur, postea
de facili non lavatur. Unde propter honorabilitatem nostri
communis terrarumque scholarium qui Bononie sunt et erunt,
M. de quo agitur nostrum civem ad terram vestram remittimus,
a qua se temere separavit, ut ibi per moram purget
fugam, et per satisfactionem condignam evitet omnem infamiam,
sicut decet.
XXXV.
(Amicus amicum invitat ad celebrandum secum Pascha).
In hac preclara solemnitate resurrectionis dominice, decet
benevolos et amicos ad invicem exultare solatio presentie corporalis.
Unde, si unquam esse potest, quod esse poterit ex
quo vestre prudentie complacebit, ad celebrandum Pascha nobiscum
urbanitate vestra velitis accedere; procul dubio cognoscentes,
quod hoc loco reputabimus magni doni.
XXXVI.
(Episcopus Sabinensis commendat nuntium,
quem in Franciam mittit).

Pateat omnibus hanc paginam inspecturis, quod nos Dei
gratia episcopus Sabinensis A. nostrum nuntium, presentium
portitorem, in Franciam mittimus pro nostris redditibus
colligendis; vestram prudentiam deprecantes, ut ipsum amore
nostro taliter habere dignemini commendatum, quod vestras
petitiones et preces teneamur merito exaudire.

Torna all'inizio