Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 132


rem committi; alii rapinas, homicidia, furta, incendia consensu
illius asserunt a maleficis, accepta pecunia, perpetrari; alii vineas
aut domos sibi conqueruntur ablatas; multi stupra virginum,
adulteria, plerique etiam iudiciorum ei subversionem obiciunt.
Cancellarius autem, cum viri prudentiam et ingenium agnovisset,
arbitratus eum parti sue plurimum roboris allaturum si mentem
illius beneficiis sibi posset allicere, temptabat rem aliquamdiu
protrahendo furentis plebis iram compescere: illi vero, nichil ex
dilatione mutato consilio, videntes cancellarium negligentius ac
tepidius respondere, rursus accusationes in scripta redigunt, eaque
a summitatibus harundinum suspendentes, ante palatium ingentem
clamorem attollunt, miserum esse dicentes, ceteris omnibus ius
suum consequentibus, solos Messanenses, qui regi fidelissimi
semper extiterint, haberi ludibrio et eorum voces in curia non
audiri. Tunc regina clamorem vulgi non ferens, cancellario precipit
ut eorum scripta recipiens, negotium hoc sine dilatione definiat.
Cancellarius autem magistris iusticiari[is] causam delegat,
precipiens itidem ut Richardo stratigoto diem dicant et nunquam a
districti iuris tramite recedentes, controversiam ipsam legitimo
fine concludant. Qui, die constituto, diligenter allegationibus
utriusque partis auditis, cum post ipsius negotii examinationem
stratigotus multorum reus criminum patuisset, lata sententia, decreverunt
eum, post bonorum amissionem, carceri mancipandum.
Messanenses igitur ob redditum sibi privilegium et stratigoti dampnationem
cancellarii nomen multis laudibus extollentes, eius se
beneficio libertati redditos fatebantur, paratos se dicentes ipsius
gratia quantelibet difficultatis onus suscipere. Verum exitus rei
fidem eorum ostendit tam greca perfidia quam levitate piratica
vacillare. Paulo post enim magna pars civium Henrico comiti,
suadente Bartholomeo Parisino qui plurimum apud Messanenses
poterat, occulte iuravit. Multi quoque Calabrorum, qui Messanam

1



5




10




15




20




25




30
Torna all'inizio