| Solutio
 Respondeo dicendum, quod ad ea quae fidei sunt, ratio demonstrativa haberi
 non potest, cum fides de non apparentibus esse dicatur Hebr. 11, et praecipue
 in illis quae ex mera Dei voluntate proveniunt, cuiusmodi est Incarnatio; et
 ideo ad Incarnationem probandam ratio demonstrativa haberi non potest, nec
 etiam in contrarium quia cum demonstratio scire faciat, scientia autem non nisi
 verorum sit, oportet omne quod demonstratur verum esse, et eius contrarium
 falsum; et ideo sufficit defendere quod non est impossibile Incarnationem esse,
 quod in 1 art. ex parte dictum est, et ostendere aliquam congruentiam ad
 Incarnationem, quod ad hunc articulum pertinet. Sciendum ergo, quod supposito
 lapsu humanae naturae, congruentia Incarnationis apparet ex tribus: scilicet
 ex plenitudine divinae misericordiae, et ex immobilitate iustitiae ipsius, et ex
 decenti ordine sapientiae eius. Quia igitur Deus summe bonus et misericors est,
 decuit ut nulli negaret hoc cuius capax erat. Ergo cum humana natura lapsa
 esset, et nihilominus reparabilis erat, decuit ut eam repararet. Quia etiam iustitia
 eius immutabilis est, cuius lege sancitum est ut nunquam peccatum sine
 satisfactione dimittatur, decuit ut in humana natura institueret eum qui satisfacere
 posset: quia hoc purus homo per se facere non poterat, ut dicetur. Sed quia
 summe sapiens est, convenientissimum modum reparationis debuit adinvenire.
 Modus autem convenientissimus est ut integre natura repararetur, et faciliter ad
 id quod amiserat, homo pervenire posset. Si autem hominem per Angelum repararet,
 non integra esset reparatio: quia semper homo Angelo salutis suae debitor
 esset; et ita ei in beatitudine adaequari non posset; quod tamen consecutus
 fuisset si non peccasset, sicut et nunc consequuntur homines per gratiam reparationis,
 ut sint sicut Angeli Dei in caelo, Matthaei 22. Et ideo decuit ut non
 Angelus, sed ipse Deus hominem repararet.
 Similiter ut esset facilis modus ascendendi in Deum, decuit ut homo ex his quae
 sibi cognita sunt tam secundum intellectum quam affectum, in Deum consurgeret;
 et quia homini connaturale est secundum statum praesentis miseriae ut a
 visibilibus cognitionem accipiat, et circa ea afficiatur; ideo Deus congruenter
 visibilis factus est, humanam naturam assumendo, ut ex visibilibus in invisibilium
 amorem et cognitionem rapiamur.
 AD OBIECTA
 Ad primum ergo dicendum, quod maiestatem non decuit infirmitas eam deprimens
 et quodammodo involvens. Talis autem non fuit illa de qua sermo est; nec
 per Incarnationem infirmitas humanitatis diminuit potentiam maiestatis: quia
 duae naturae in una persona inconfuse et inalterabiliter sunt unitae. Nec est
 similis ratio de malitia et infirmitate: quia infirmitas de sui ratione non privat
 ordinem a fine; et ideo propter aliquem finem assumi potuit; sed malitia dicitur
 secundum deordinationem a fine; et ita omnem congruitatem tollit; unde omnino
 indecens fuisset ut summa bonitas quocumque modo malitiam assumeret.
 | 
 |