reliquis fidelibus nostris presentibus scilicet ac futuris. Maxime 
regni nostri in hoc augeri credimus munimentum, si peticionibus  
sacerdotum atque servorum Dei, in quo nostris auribus fuerint prolate,  
libenti animo obtemperamus atque ad effectum perducimus, 
regiam consuetudinem exercernus et hoc nobis ad mercedis augmentum  
vel stabilitatem regni nostri in Dei nomine pertinere confidimus.  
Quapropter noverit sollercia vestra, qualiter nos ad  
peticionem religiosi viri) Pauli (abbatis ex monasterio Sancti) Vincencii  
martiris, (quod est constructum in loco qui dicitur) Samnii, 
super fluvium Vulturnum, (tale beneficium circa ipsum monasterium  
visi fuimus concessisse, ut in monasteriis legitime sibi subie-ctis, quorum vocaba sunt:) monasterium Sancti Petri apostoli,(quod 
fundatum est) prope muros civitatis nostre Benevento,et monasterium 
Sancte Marie, quod situm est in loco qui dicitur|| loco Sano, et monasterium  
Sancte marie, quod situm est in fines Spolitense, in loco qui
  |  
  |