Refriva  dicebant, quae ex segete causa auspicii domum ad  
sacrificium referebant.  
 Remeare  redire, ut commeare ultro citroque ire, unde commeatus  
dari dicitur, id est tempus, quo ire et redire qui  
possit.  
 Remeligenes  et  remorae  a morando dictae. Plautus (Cas.  
804): “Quid illae nunc tam divinitus remorantur remiligines?”  
et Lucilius (965): “Quaenam vox ex te resonans  
meo gradu remoram facit?” 
 Remurinus ager  dictus, quia possessus est a Remo, et habitatio  
Remi Remoria. Sed et locus in summo Aventino  
Remoria dicitur, ubi Remus de urbe condenda fuerat auspicatus.  
 Remores aves  in auspicio dicuntur, quae acturum aliquid  
remorari conpellunt.  
 Rimari  est valde quaerere, ut in rimis quoque. 
  |  
  |