Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 6

Tomus II


Pompeji generi fui cineres, fortunam et animam
soceri persequentis, magnificus ille Julius
primus Caesar paternae pietatis officium, et lachrymas
non negavit. Nec dolor acerrimus
ex transgressione conceptus, est efficax parentibus
medicina doloris, quin in obitu filiorum
natura pungente, non doleant contra naturam
a filiis irreverenter offensi. Nolentes igitur,
et etiam non valentes circa praedicti filii
nostri obitum omittere, quae sunt patris; fidelitati
tuae praesentium tenore mandamus, quatenus
per totam Abbatiam cunctis clericis et
caeteris fidelibus nostris injungas, ut ejus
exequias cum omni devotione solenniter celebrantes,
animam ejus cum decantatione Missarum,
et aliis ecclesiasticis Sacramentis divinae
misericordiae recommendent, manifestis indiciis
ostendentes, quod sicut in gaudiorum
nostrorum tripudiis exultant hilariter, sic et
doloribus nostris condolere fideliter videantur.
Cap. II.
Capitaneo suo, de morte Imperatricis, et ut ejus
exequias per jurisdictionem suam faciat celebrari.
Latentis hostis insidias non potuimus effugere,
quin post innumeras regiones sub
virga Majestatis nostrae deductas, serenissimam
Augustam ex regali progenie ortam,
nobis pace potientibus et quiete, impiae mortis
ignavia subriperet violenter. Non igitur hilaritatem

Torna all'inizio