: Historia ducum Venetorum

10


Inde vero venerunt Chium et ceperunt civitatem ipsam sederuntque
in ea per totam yemem, rerum copiam hinc inde coadunantes. A
Chio autem recedentes Samum, Medolanum, Andrum et alias quam
plures civitates ceperunt. Modonem quoque, civitatem opulentissimam,
invaserunt et eam bonis omnibus expoliaverunt.
Cum ergo ad Sclavoniam venissent et quasdam civitates Dalmatie
ad Ungaros invenissent conversas, Spalatum et Traurium et quasdam
alias civitates violenter invaserunt et cives earum omnes ad ducis et
successorum eius fidelitatem reduxerunt. Belgradum vero pro eo
quod eius cives duci et exercitui temptaverant resistere, rebus ac bonis
omnibus denudaverunt et eam funditus destruxerunt sicut hodie
cuique fas est inspicere et Ungaros omnes in fortitudine sua inde eiecerunt.
Iaderam vero cum venissent ad quendam exierunt locum et
auri argentique ac rerum copiam civitatum earum quas contriverant
in medium adducentes et partem orphanis, viduis ac pauperibus primo
exinde facientes, cetera iubente duce, inter se diviserunt; et ita
'Te Deum laudamus' cantantes, in letitia et gaudio magno redierunt
ad propria. Steterat enim exercitus iste per tres annos, hec et alia
multa faciens.
[6.] Et licet predictus imperator contra Venetos non modicum esset
comotus propter sui imperii civitates, quas memoratus exercitus eorum
destruxerat et ob hoc Veneti ad terras imperatoris per tres fere
annos mercationis causa minime accessissent, occulte tamen supradicto
duci mandavit, ut suos ad eum dirigeret nuncios. Dux ergo, iam
senex et pacis amator, legatos ad imperatorem misit pacemque cum
illo fecit firmissimam. Et cum hec et alia dux idem fecisset, que in
Venetorum chronica habentur digesta, plenus dierum, obiit in pace et
apud Sanctum Georgium corpus quiescit humatum.

Torna all'inizio