Guido Faba: Epistole

383


XLIX.
Responsiva ad beneplacitum.
Amoris precipua quem habetis in nobis immensitas comprobatur
ex eo, quod in vestris negotiis nos vultis requirere,
que gravitatem in se continent et ad honorem pertinent et
profectum, discretionis oculos aperiendo cum sapientissimo Salomone
qui ait «Palpebre tue precedans gressus tuos». Unde,
licet de futuris incerti simus, tamen de his sperantes secundum
presentia que videmus, vestre consulimus amicitie puritati,
ut de filiis domini P. Albertum pro vestra filia velitis
accipere, cui fratres sui non poterunt in moribus et scientia
coequari.
L.
Item de amico ad amicum super alia materia.
De tue devotionis prudentia confidentes, preces tibi mittimus
et mandata, unde tali panno, de quo facere volumus indumenta,
debeas inquirere diligenter, et si forte inveneris ut
optamus, nobis rescribere non retardes, sciens quod tibi mittemus
pecuniam in presenti per nostrum nuntium specialem.
LI.
Responsiva ad predictam.
Donum reputo super omnia gratiosum, cum vestre libet
dominali probitati mihi suo fideli precipere et devoto: nam
propterea benevolentie puritas demonstratur et subiecti fidelitas
renitescit. Qua de re vestra cognoscat bonitas honoranda, quod
cum fideli amico et mercatore legali Bononia fideliter et legaliter
inquisivimus et pro undecim sol. emi xij brachia de
brunecta optima fiorentina, et ita bonum forum et pannum

Torna all'inizio