| Postmodum interroget eum diligenter secundum modum
 inferius annotatum.
 Et ut melius et plenius exprimam quod intendo, pono
 casum et articulos.
 Ecce quidam petit a quodam debitore suo c libras
 quas ex causa mutui sibi dedit, et dat tales articulos.
 intendit probare P contra ipsum R, quod ipse P pure numeraverit
 et tradidit eidem R ex causa mutui c libras. item quod
 dictus R promisit, eidem P reddere et restituere dictas c libras
 ad terminum vi mensium. item quod de omnibus predictis et singulis
 est publica vox et fama.
 Si articuli fuerint ita pauci, interroget testem notarius
 super primo articulo, et postmodum super secundo, et
 sic de singulis.
 Set lectis sibi omnibus articulis et vulgarizatis a parte,
 si laycus est, dicat sibi quidquid scit de ipso negocio, et
 faciat eum dicere integraliter quidquid scit. si vero
 testis diceret, vera esse que in articulis continentur,
 vel vera esse que in dicto articulo continentur, non debet
 esse notarius contentus de tali dicto, quia videtur quod
 testis sit subornatus, set dicat tunc notarius testi:  quomodo
 vera sunt, dicas mihi factum et quid inde scis.
 Postmodum audito et intellecto bene toto eo quod dixerit,
 scribat notarius sic.
 B  . Idem modus examinandi testes.
 Iacobus de Bononia testis iuratus — lectis et apertis
 et wlgarizatis articulis suprascriptis — dixit, quod dictus
 P mutuavit dicto R c libras turonenses, et quod dictus
 R promisit eidem R c libras restituere infra vi menses tunc
 proximo venientes.
 | 
 |