| De honore quem fecerunt Parmensibus in Cremona hi qui ex parte Ecclesie
 erant.
 Sed cum adhuc in Cremona consisterent, mirabilem honorem
 omnes qui erant ex parte Ecclesie exhibuerunt Parmensibus, et
 super omnes Bononienses, qui sunt nobiles milites, circa carrocium
 Parmensium fecerunt hastiludium in platea civitatis Cremone,
 volentes placere Parmensibus et ostendendo se amicos.
 Nam tunc temporis Parmenses diligebantur a papa Martino quarto,
 qui aliquando in Parma leges audierat a domino Uberto de
 Bobio, et habebant gratiam Romane curie et regis Karoli, quia
 semper parati inveniebantur ad succursum Ecclesie impendendum.
 Insuper cardinalem unum habebant in curia, qui erat natione
 Parmensis sive de villa episcopatus Parme que appellatur
 Gainacum (in hac villa possessiones multas habui ego frater
 Salimbene). Hic attinebat magistro Alberto de Parma, qui fuit
 sanctus homo et unus ex VII notariis curie, cuius amore, et
 quia bona persona erat et litteratus et honestus homo atque industrius,
 papa Nicholaus tertius eum fecerat cardinalem, et dicebatur
 dominus Gerardus Albus. Hunc misit papa Martinus quartus
 in Siciliam ad revocandum Siculos ad precepta Ecclesie.
 Quod Siculi insurrexerunt contra Gallicos qui erant de exercitu regis Karoli
 et multos occiderunt.
 Siquidem Siculi rebelles fuerunt regi Karulo et in civitate
 Panormitana interfecerunt omnes Gallicos, viros et mulieres, et
 parvulos alliserunt ad petram et pregnantes apperuerunt. Quidam
 vero iustitiarius Gallicus, dum vellet exire ad sedandum populum,
 rogatus fuit a quodam sapiente viro, ne se immitteret in populum,
 sed fugeret per fenestram et salvaret vitam suam. Et
 fecit sic, vadens ad quoddam castrum, ut tueretur ibi. Et iverunt
 post ipsum Panormitani et ceperunt castrum et iustitiarium ad
 plateam civitatis ducentes diviserunt membratim. Illi vero de
 civitate Messana non tantam crudelitatem exercuerunt in Gallicos,
 | 
 |