Poterunt autem narrationem aliqua signa preire, que suffcient ad 
ipsam et petitionem invicem colligandas, utpote si, exordio posito, sic 
dicatur:  cum igitur  vel  cum itaque, sicut honorabili cive nostro Petro 
percepimus conquerente, vos eidem debentes stipendia pro duobus 
mensibus, quibus se in servitiis vestris exercuit ipsum, nimiis indutiis  
fatigetis, nobilitatem vestram precamur attente, et cetera.   
Si vero varia narrabuntur, uno explicato, reliqua poterunt sumi 
cum aliquo horum signorum:  insuper, interea, preterea, ceterum,  
demum.   
Conclusio autem poterit iungi cum aliquo horum signorum:  nam,  
ut, ne, alioquin, sin autem, sed si,  et similium; aliquando cum participio 
futuri temporis, ut  scituri, noturi,  et cetera. 
  |  
  
  
  
  
515 
  
  
  
  
520 
  
 
  |