Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 161


Troyanorum antistes, qui, mandatibus diis, relictis Troyanis,
Grecis adheserat, quandam filiam suam habebat, multe pulchritudinis
et morum uenustate conspicuam; Briseyda communi nomine
vocabatur. Hic Calcas pro predicta filia sua Briseyda regem
Agamenonem et alios Grecos reges sollicite deprecatur ut predictam
filiam suam a rege Priamo, si placet, exposcant ut eam restituat
patri suo. Qui eidem regi Priamo preces plurimas obtulerunt. Sed
Troyani contra Calcantem antis<ti>tem multum inpingunt, asserentes
eum esse nequissimum proditorem et ideo morte dignum.
Sed Priamus ad petitionem Grecorum inter commutacionem Anthenoris
et regis Thoas Briseydam uoluntarie relaxauit.
Treug[u]a igitur ipsa durante Hector ad Grecorum castra se contulit,
quem Achilles libenter inspicit, cum nunquam uiderit eum
inermem, et in eius tentorio Hector in multorum suorum nobilium
comitiua Achille petente descendit. Dum inter se de aliquibus
multa conferrent, Achilles Hectori dixit hec uerba: "Hector, Hector,
gratum est michi quod uideo te inermem pro eo quod sine armis
nunquam potui te uidere, sed gracius michi esset si de manu mea
mortem festinanter subeas, sicut opto. Ego enim in tua uirtute
bellandi sensi tuarum uirium potenciam multam esse, cum eam senserim
in mei effusione cruoris in grauibus ictibus ensis tui. Et licet
de hoc animus meus semper anxietur, maiori tamen anxietate concutitur
de eo quod Patroclum intimum meum michi morti tradideris,
quem non minus quam me sinceriter diligebam. Separasti
me ab eo, quem michi uera dileccio indissolubilis affectionis uinculo
copulauit. Sed tu pro certo teneas quod antequam elabetur annus
mors Patrocli acerbe uindicabitur in teipso. Nam necesse est ut
de mea manu crudeliter moriaris, et eo pocius quod ego pro certo
cognosco te in necem meam totaliter aspirare. "
Cui Hector hec uerba respondit: "Domine Achilles, si in tuam
mortem anhelo et te odio habeo in toto corde meo, iniuste miraris,
cum scire te credam ex iusticia non posse procedere ut eum diligere

Torna all'inizio