| Quod cum idem domum suam haberet plenam serico, cogitauit
 intra se dicens: Si vendam ipsam ad pondus, redibit me
 more temporis, et abiens vendidit illud simul et totum cuidam
 alii mercatori pro medietate precij. Factum est autem
 postmodum cum increpasset aduersus animam suam et castigasset
 illam ex suis propositis, non potuit sibi adinuenire
 fugam nec excusationem, sed statim recognoscens delictum
 suum, confessus est quod commiserat, et declinans a sua cupidine
 ad quam aspirabat et in qua confidebat, constituit se
 curationibus infirmorum languentiumque interesse ad mercedem
 futuri seculi. Nec hoc pro tanto impediuit me a perceptione
 honoris et gratie in hoc mundo magnis a dominis cuiuscunque
 status, antequam irem in Indiam. Et postquam inde
 redij, etiam tribuit mihi Deus omnipotens suam gratiam et
 misericordiam in oculis omnium amicorum et sociorum meorum
 magis quam volebam et vltra quam mee vite diebus
 merebar, nec unquam regraciari potero.
 Post hec vero inspiciens ego libris in quamplurimis medicinarum
 inueni perlegendo, et cognoui quoniam non est in
 ipso medico potentia sanandi infirmum aliquem, sic vt sit securus
 vnquam in vite sue diebus eandem egritudinem ad ipsum
 redire, aut aliam similem etiam illi aut factorem. Et
 dixi(t), inquam: Quomodo laborabo in preparatione medicine,
 cum egritudo valeat ad ipsum redire, aut alia sibi similis? Tunc
 vero cognoui quoniam exercitium iusticie et equitatis est melius
 medicinis vniuersis. Sanat enim patronum suum perfectam
 sanatione in qua potest confidere, quoniam numquam perueniet
 ei languor. Et videns hec ego despexi libros medicine et
 vilipendi, et proposui sequi legem et fidem. Cumque cecidisset
 hoc in mentem meam, cognoui quoniam melius est hoc facere
 quam studere et vacare in scientia medicine. In libris enim
 medicine non inueni memorationem de fide et lege, nec in eis
 vidi viam ad legem bonam, neque malam. Nationum vero et
 | 
 |