Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 173

libro V


in ipso est, ut in acceptatione negotii quoque probabilibus auditor rationibus inducatur. (7) Cum vero nulla obstiterit huiusmodi difficultas, licet statim a docilitate incipere vel artificiosa iunctura docilitatem benivolentiamque miscere aut, omisso prorsus exordio, ad libertatem narrationis accedere.
26. (1) DE COMPENDIO NARRATIONIS.
(2) Narratio est rerum gestarum vel ut gestarum expositio. Hec debet esse brevis, aperta et verisimilis. (3) Brevis est que sola necessaria comprehendit, aperta que facile in intellectum cadit, verisimilis que debitas circumstantias non omittit. (4) Nam si narratio videbitur falsitatis interpres, subito quidem et auditoris animum indignatione obruet et totius negotii fundamenta subvertet.
(5) Nichil autem refert unam rem tantum vel plures in narratione aliqua comprehendi, cum et simplex esse possit et multiplex.
27. (1) DE ARTIFICIO PETENDI.
(2) Petitio est oratio qua petentis intentio artificiosa exactione depromitur. (3) Hec vero, quotiens magne persone aut pro magna necessitate porrigitur, sit supplex, humilis, efficax, que necessitates nostras et auditoris exageret pietatem, munificentiam, gloriam, retributionem, ut, dum sollicite sic perorat, munus

Torna all'inizio