Papias: Ars Grammatica

Pag 242


te loquor", id est "tui causa", "deprimo" uero "infra premo"; est
quando abundant sillabice, nulla significationis additione, ut
"emori" pro "mori". 19 Est quando significantie causa assumitur,
ut "imprudenti nichil obest"; est quando priuationem significat,
ut "impius", "expes". 20 Est quando localem uim possident quadripertitam,
ut "uenio per forum" (pro "transeo foro"), "proficiscor
ad Greciam", "in Italia sum", "a Sicilia uenio". 21 Subtracte quibusdam
nominibus, loco aduerbiorum ea faciunt accipi, ut "domo
uenio" pro "a domo", et "domi sum" pro "in domo", et "domum
eo" pro "ad domum". 22 Inuicem etiam pro se ponuntur, ut "in urbem
uenio" pro "ad urbem", et "per urbem sum" pro "in urbe". 23
Adeo plerumque localem habent significationem, quod quedam
aduerbia localia ex his nascuntur, ut "ex, extra, extrinsecus", "sub
subter", "in, infra, intra, intus". 24 Sciendum etiam quod omnes
locales possunt quoque temporales esse, ut "per medium forum"
et "per medium diem"; nec non etiam aliis rebus ad eandem similitudinem
adiungi possunt, ut "per uirtutem fio laudabilis", et est
"uirtus" quasi locus. 25 Accidit igitur prepositioni proprie per

Torna all'inizio