| De causa discordie inter comitem et marchionem Hestensem.
 Fuit autem causa discordie inter eos civitas Mantuana, quia
 quilibet eorum voluit habere dominium civitatis illius, et quilibet
 perdidit, et dominus Pinamons habuit illud. Et restituit predictus
 marchio filios dicti comitis in omnes possessiones quas tenebat
 dicti comitis in terra de Lendenaria.
 De morte comitis et sepultura in loco fratrum Minorum de Regio.
 Et sequenti nocte post festum sancti Marci mortuus est, presentibus
 fratribus Minoribus cum quibus confessus fuerat. Et
 optime ordinavit de anima sua, et cives Regini optime et nobiliter
 de corpore suo. Nam fecerunt ei expensas funereas larga manu
 tamquam homini nobili, et qui fuerat eorum potestas, et qui erat
 extra possessiones suas occasione ecclesiastice partis. Et in suis
 exequiis fuerunt omnes religiosi de Regio et multe religiose nec non
 et tota civitas Regina cum multis forensibus. Et nobiliores de
 Regio fuerunt corporis portitores, feretrum deportando. Et in
 loco fratrum Minorum fuit sepultus.
 Item de ornatu corporis eius et pulchro mausoleo.
 Et indutum erat dictum corpus eius de scarleto cum pulcra
 pelle varia et cum pulchro pallio, et ita ornate positum fuit
 corpus eius sequenti die Lune post festum sancti Marci in pulcherrimo
 mausoleo quod commune Reginum fieri fecerat ad
 communis expensas. Et habuit ensem precinctum et in pedibus
 calcaria deaurata et ad cingulum de serico magnam bursam et
 in manibus cyrotecas et in capite pulcherrimam capellinam de
 variis et scarleto et clamidem de scarleto cum variis pellibus
 adornatam. Et dictus comes reliquid dextrarium et arma sua
 predicto loco fratrum Minorum.
 | 
 |