in quanta miseria sis, et memineris te virum esse: consideres quid 
tuae rationes postulent: auxilium petas ab omnibus etiam ab infirmis.  
Habes ergo stilum simplicem rem apertius enodantem, coloribus 
se non implicantem, luce tamen pro coloribus utentem. 
IV. 
1. Hoc autem supradictis annectimus regulis, in componendis 
brevibus servata ethimologia permaneas brevis. Datis igitur 
praeceptis tum generalibus tum specialibus componendi tam mixtas 
quam simplices litteras prout exigebat brevitas, ad sequentia stilum 
dirigamus, promissam colorum multiplicitatem solvamus. In primis 
perspicaci verborum sollercia proprietas est notanda. Si enim in 
hoc gressu rationis titubaris, in exprimenda rerum natura minime 
stabis. Cuius quidem proprietatis tramite pes animi nescit haerere, 
nisi prius incurrentia vicia curaris resecare. Vicia dico quae quasi 
quaedam maculae sordent in eloquio, ut barbarismus, soloecismus 
vel talia. Barbarismum unius verbi corruptorem 
fugias, soloecismum, viciatorem plurium nescias. Haec sequitur acyrologia 
quam interpretari potes dictio inpropria, ut si << spera >> 
pro << time >>, << floreum >> pro << floridum >> velis dicere. Subest 
cacenfaton, obscena compositio, cum similes sequentis in principio, 
praecedentis in fine confligunt sillabae. Nec minori diligencia 
pleonasmon vitaveris quem sufficientis sermonis superhabundantiam 
dixeis. Quae quidem nunc invenitur in verbo, nunc sordet 
in eloquio, ut << sidera celi >>, <<ore locuta est >>. Virgilius: 
 Quem si fata virum servant, si vescitur aura 
Aetherea, nec adhuc crudelibus accubat umbris. 
  |  
  |