| Ergo uidete quantis generibus potens est sermo Christi
 uniuersa conuertere. Deinde ipse dominus Iesus testificatur nobis,
 quod corpus suum accipiamus et sanguinem. Nunquid debemus
 de eius fide et testificatione dubitare?  Item in vi.to de
 sacramentis, quod et superius dictum est:  Sicut uerus est dei filius
 dominus noster Iesus Christus non quemadmodum homines
 per gratiam, sed quasi filius ex substantia patris, ita uera eius
 caro est sicut ipse dixit, quam accipimus, et uerus eius sanguis
 est, quem potamus. Sed forte dicas quod dixerunt tunc temporis
 etiam discipuli Christi audientes dicentem: Nisi quis manducauerit
 carnem meam et biberit sanguinem meum, non manebit
 in me nec habebit uitam eternam. Forte dicas: Quomodo uera?
 Qui similitudinem uideo, non uideo sanguinis ueritatem. Primo
 omnium dixi tibi de sermone Christi, qui operatur ut possit mutare
 et conuertere genera instituta nature. Deinde ubi non tulerunt
 sermonem Christi discipuli eius, audientes quod carnem
 suam daret manducare et sanguinem suum daret bibendum, recedebant.
 Solus autem Petrus dixit: Verba uite eterne habes et
 ego a te quo recedam? Ne igitur plures hoc dicerent, ueluti quidam
 esset horror cruoris, sed maneret gratia redemptionis, ideo
 in similitudine quidem accipis sacramentum, sed uere nature
 gratiam uirtutemque consequeris. Ego sum inquit panis uiuus
 qui de celo descendi. Sed caro non descendit e celo, hoc est carnem
 in terris assumpsit ex uirgine. Quomodo ergo descendit panis
 e celo et panis uiuus? Quia idem dominus noster Iesus Christus
 consors est diuinitatis et corporis. Et tu qui accipis carnem,
 diuine eius substantie in illo participaris alimento . Item in
 epistola ad Hireneum:  Queris a me cur dominus deus manna
 pluerit populo patrum, et nunc non pluat. Si cognoscis pluit, et
 cotidie pluit de celo manna seruientibus sibi. Et corporeum quidem
 illud manna hodie plerisque in locis inuenitur, sed nunc
 | 
 |