| argento solidos duo. et hoc repromi<t>to et obligo me ego
 suprascriptu Trasmundus, vel meis heredibus per hunc scriptum
 precarie seu conveniencie tibi suprascripti Roffridi humilis abbas,
 vel ad tuis successoribus, ego suprascriptu, vel meis heredibus tibi
 suprascripti, vel ad tuos successores hec omnia, que suprascriptum
 est, sic pleniter conservaverimus, et ipsum censum annualiter non
 dederimus, quomodo suprascriptum est, nomine nos vobis, vel ad
 vestris successoribus pena obligata componere promittimus et obligamus
 de argento monitato libre nonaginta sex, quia talis fuit
 nostra conveniencia. Quam, et per rogum de suprascripti Trasmundi,
 hoc scriptum precarie seu conveniencie scripsit ego Dodo
 notarius et iudex. in anno ab incarnacione domini nostri Iesu
 Christi, anni sunt nungentesimo [.....] sexto, seu et imperante
 domnus Otto, divina ordinante providencia gracia Dei gloriosus
 imperator augustus, anno imperio eius in anno primo, et dies [.....]
 mensis iunius, per indiccione .VIIII.a Actum in Marsi, mense, indiccione
 suprascripta, feliciter. Ego Trasmundus in ac precaria
 subscripsi. Ego Dodo interfui. Ego Raimundus interfui. Ego
 qui supra Dodo notarius et iudex complevi et finivi.
 DE MARSI, CERBARIANO, ET FELIMINI.
 IN Dei nomine. Scriptum precarie seu conveniencie, quia dum
 ad omnibus non est incognitus, sed a pluribus esse videtur, et
 est manifesta causa, qualiter steti adque convenit inter me Roffridus,
 venerabilis abbas ex monasterio Sancti Vincencii, qui situm
 est in partibus Samnie, supra fluvium Vulturnum, ubi nunc presenti
 | 
 |