Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 91


vitium innatam viri mansuetudinem prepediret, nec eum pateretur
christiani nominis odium penitus abiecisse, regnum Sicilie multa
sub eo tranquillitate gauderet. Erant eo tempore Panormi circa
curiam commorantes archiepiscopi quidem Rumoaldus Salernitanus
et Rogerius Reginus; episcopi vero Gentilis Agrigentinus et
Tustinus Mazariensis. Quorum Gentilis Agrigentinus episcopus,
ob timorem regis diu simulate religionis umbram amplexus, sub
eius obtentu popularis laudis gloriam venabatur et diuturnis ieiuniis
satagebat favorem regium promereri. Post obitum vero regis,
sublato iam metu, cepit, velud excusso freno, liberius evagari, et
omissis ieiuniis, dissolutiorem vitam agere, convocatisque militibus,
crebra convivia splendidissima celebrare; interim inter epulas
loqui plurimum et, quod ei familiare semper fuit, de rebus notissimis
audacter mentiri, ut qui consuetudinem eius iam habebant
expertam ipsius impudentiam deriderent, qui vero minus eum
noverant mirarentur apertissimam falsitatem [episcopum tam
impuden]ter astruere. Tum genus suum operaque sua magnifice
loquebatur, tum se spondebat si familiaris esset curie malas omnes
consuetudines abrasurum, neque sub se notariorum et hostiariorum
ceterorumque officialium curie rapinis et exactionibus locum

1



5




10




15




20
Torna all'inizio